From thence the Quenes maiesty passed toward Paules churchyard And when she came ouer against Paules scole, a childe appointed by ye scole master therof pronounced a certein oracion in latin, & certain verses, which also wer ther written as foloweth.


Philosophus ille diuinus Plato inter multa preclare acsapienter dicta, hoc posteris proditum reliquit, Rempub: illam, fælicissimam fore, cui princeps sophiæ studiosa, virtutibusque ornata contigerit. Quem si vere dixisse censeamus (vt quidem verissime) cur non terra Britannica plauderet? cur non populus gaudium atque lætitiam agitaret? immo, cur non hunc diem albo (quod aiunt) lapillo notaret? quo princeps talis nobis adest, qualem priores non viderunt, qualemque posteritas haud facile cernere poterit, dotibus quum animi, tum corporis vndique fæcilissima. Casti quidem corporis dotes ita apertæ sunt, vt oratione non egeant. Animi vero tot tantæque, vt ne verbis quidem exprimi possint. Haec nempe Regibus summis orta, morum atque animi nobilitate genus exuperat. Huius pectus Cristi religionis amore flagrat. Hæc gentem Britannicam virtutibus illustrabit, clipeoque iustitiæ teget. Hæc literis græcis et latinis eximia, ingenioque prepollems est. Hac imperante pietas vigebit, Anglia florebit, aurea secula redibunt. Vos igitur Angli tot commoda accepturi Elizabetham Reginam nostram celeberriman ab ipso Christo huibus regni imperio destinatam, honore debito prosequimini. Huius imperiis animo libentissimo subditiestote, vosque tali principe dignos prebete. Et quoniam pueri non viribus sed precibus officium prestare possunt, non Alumni huius scholæ ab ipso Coleto olim Templi Paulini Decano, extructæ, teneras palmas ad cælum tendentes Christum Opt: Maxi: precaturi sumus vt tuam celsitudinem annos Nestoreos summo cum honore Anglis imperitare faciat, matremque pignoribus charis beatam reddat. Amen.

Anglia nunc tandem plaudas, lætare, re sulta,
   Presto iam vita est, præsidiumque tibi
En tua spes venit tua gloria, lux, decus omne
   Venit iam solidam quæ tibi prestat opem.
Succuretque tuis rebus quæ pessum abiere.
   Perdita quæ fuerant hæc reparare volet
Omnia florebunt, redeunt nunc aurea secla.
   In melius surgent quæ cecidere bona.
Debes ergo illi totam te reddere fidam
   Cuius in accessu commoda tot capies.
Salue igitur dicas, imo de pectore summo.
   Elizabeth Regni non dubitanda salus,
Virgo venit, veniatque optes comitata deinceps.
   Pignoribus charis, læta parens veniat
Hoc deus omnipotens ex alto donet olympo
   Qui cælum & terram condidit atque regit.

Which the Queenes maiestie most attentiuely harkened vnto. And when the childe had pronounced he did kisse the oration which he had there faire written in paper, and deliuered it vnto the Quenes maiestie, which most gently receiued thesame.

-- Transcribed by Jennie Butler, 2000